- ANDROCLEA
- ANDROCLEAuna ex filiabus Antipoeni, quae pro salute populi scipsas interfecerunt. Nam cum pugna esset Thebanis et Herculi contra Orchomenios, oraculum est allatum, eos bellô fore victores, si manum sibi inferret, qui generis dignitate inter cives esset notissimus. Et cum Antipoeno (hic enim maiorum genere maxime illustris erat) non placeret pro populi salute mori, eius filiabus Androcleae, et Hearcleae placuit. Ubi itaque se ipsas interfecissent, hic eis pro tanto beneficio honos est habitus, ut, in parte templi Dianae Eucliae, Leonis simulacrum ab Hercule illis dicatum conspiceretur. Pausan. in Boeot.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.